0339-0397,_Ambrosius,_De_Mysteriis,_LT.pdf

Please download to get full document.

View again

All materials on our website are shared by users. If you have any questions about copyright issues, please report us to resolve them. We are always happy to assist you.
 0
 
  De Mysteriis Ambrosius Mediolanensis CAPUT PRIMUM.  Tractatibus,   quos  ante   de   moribus   Sanctus  habuerat,   subjecturum   se  mysteriorum   expositionem spondet. Deinde cur ea non prius patefecerit, declarato, mysticam aggreditur apertionem, quam a Christo ipso olim celebratam demonstrat.  1. De moralibus quotidianum sermonem habuimus, cum vel Patriarcharum gesta, vel Proverbiorum legerentur praecepta; ut his informati atque instituti assuesceretis majorum ingredi vias, eorumque iter
Share
Transcript
  De Mysteriis Ambrosius Mediolanensis  CAPUT PRIMUM. Tractatibus, quos ante de moribus Sanctus habuerat, subjecturum se mysteriorum expositionemspondet. Deinde cur ea non prius patefecerit, declarato, mysticam aggreditur apertionem, quam aChristo ipso olim celebratam demonstrat. 1. De moralibus quotidianum sermonem habuimus, cum vel Patriarcharum gesta, vel Proverbiorumlegerentur praecepta; ut his informati atque instituti assuesceretis majorum ingredi vias, eorumqueiter carpere, ac divinis obedire oraculis: quo renovati per baptismum, ejus vitae usum teneretis, quaeablutos deceret. 2. Nunc de mysteriis dicere tempus admonet, atque ipsam sacramentorum rationem edere: quamante baptismum si putassemus insinuandam nondum initiatis, prodidisse potius quam edidisseaestimaremur. Deinde quod inopinantibus melius se ipsa lux mysteriorum infuderit, quam si eamsermo aliquis praecucurrisset. 3. Aperite igitur aures, et bonum odorem vitae aeternae inhalatum vobis munere sacramentorumcarpite: quod vobis significavimus, cum apertionis celebrantes mysterium diceremus: Epheta, quodest adaperire (Marc. VII, 34); ut venturus unusquisque ad gratiam quid interrogaretur, cognosceret:quid responderet, meminisse deberet. 4. Hoc mysterium celebravit Christus in Evangelio (Ibid.), sicut legimus, cum mutum curaret etsurdum. Sed ille os tetigit; quia et mutum curabat et virum: in altero, ut os ejus infusae sono vocisaperiret; in altero, quia tactus iste virum decebat, feminam non decebat. CAPUT II. Quid initiandi Ecclesiam ingressi promiserint, quibusve coram testibus, et quamobrem seconverterint ad orientem? 5. Post haec reserata tibi sunt sancta sanctorum, ingressus es regenerationis sacrarium: repete quidinterrogatus sis, recognosce quid responderis. Renuntiasti diabolo et operibus ejus, mundo etluxuriae ejus ac voluptatibus. Tenetur vox tua, non in tumulo mortuorum, sed in libro viventium. 6. Vidisti illic levitam, vidisti sacerdotem, vidisti summum sacerdotem. Noli considerare corporumfiguras, sed mysteriorum gratiam. Praesentibus angelis locutus es, sicut scriptum est: Quia labiasacerdotis custodiunt scientiam, et legem exquirunt ex ore ipsius; quoniam angelus est Dominiomnipotentis (Malac. II, 7). Non est fallere, non est negare: angelus est qui regnum Christi et vitam  aeternam annuntiat. Non specie tibi aestimandus sit, sed munere. Quid tradiderit considera, usumejus expende, et statum ejus agnosce. 7. Ingressus es igitur ut adversarium tuum cerneres, cui renuntiandum in os putaris: ad orientemconverteris; qui enim renuntiat diabolo, ad Christum convertitur, illum directo cernit obtutu. CAPUT III. In aqua et sacris ministris praesentiam atque operationem divinitatis considerandam esse, pluribusfiguris quibus baptisma jam inde a mundi creatione ac postea praenuntiatum est, docet. 8. Quid vidisti? Aquas utique, sed non solas: levitas illic ministrantes, summum sacerdoteminterrogantem et consecrantem. Primo omnium docuit te Apostolus non ea contemplanda nobis quaevidentur, sed quae non videntur, quoniam quae videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur,aeterna (II Cor. IV, 18). Nam et alibi habes: Quia invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae factasunt comprehenduntur: sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas operibus aestimatur (Rom. I, 20).Unde et ipse Dominus ait: Si mihi non creditis, vel operibus credite (Joan. X, 38). Crede ergodivinitatis illic adesse praesentiam. Operationem credis, non credis praesentiam? Unde sequereturoperatio, nisi praecederet ante praesentia? 9. Considera autem quam vetus mysterium sit, in ipsius mundi praefiguratum srcine. In principioipso, quando fecit Deus coelum et terram, Spiritus, inquit, superferebatur super aquas (Gen. I, 2).Qui superferebatur super aquas, non operabatur super aquas? Sed quid dicam operabatur? quod adpraesentiam spectat, superferebatur. Non operabatur, qui superferebatur? Cognosce quia operabaturin illa mundi fabrica, quando tibi dicit Propheta: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu orisejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Utrumque prophetico subnixum est testimonio, et quiasuperferebatur et quia operabatur. Quia superferebatur, Moyses dicit: quia operabatur, Davidtestificatur. 10. Accipe aliud testimonium. Corrupta erat caro omnis ab iniquitatibus suis. Non permanebit,inquit Deus, Spiritus meus in hominibus, quia carnes sunt (Gen. VI, 3.) Quo ostendit Deus quiacarnali immunditia, et gravioris labe peccati gratia spiritalis avertitur. Unde volens Deus repararequod deerat, dilnvium fecit, et justum Noe in arcam jussit ascendere (Gen. VII, 1 et seq.) Qui dum,decedente diluvio, corvum dimisisset prius, qui non revertit; dimisit columbam, quae cum ramooleae legitur revertisse (Gen. VIII, 7, 8). Vides aquam, vides lignum, columbam aspicis, et dubitasde mysterio? 11. Aqua est ergo qua caro mergitur, ut omne abluatur carnale peccatum. Sepelitur illic omneflagitium. Lignum est in quo suffixus est Dominus Jesus, cum pateretur pro nobis. Columba est incujus specie descendit Spiritus sanctus, sicut didicisti in novo Testamento (Matth. III, 16), qui tibipacem animae, tranquillitatem mentis inspirat. Corvus est figura peccati, quod exit, et nonrevertitur; si in te quoque justi custodia et forma servetur.  12. Tertium quoque testimonium est, sicut te Apostolus docet: Quoniam patres nostri omnes subnube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, in nube et in mari (I Cor.X, 1, 2). Denique et ipse Moyses dicit in Cantico: Misisti Spiritum tuum, et operuit eos mare(Exod.XV, 10). Advertis quod in illo Hebraeorum transitu jam tunc sacri baptismatis figurapraecesserit, in quo Aegyptius interiit et Hebraeus evasit. Quid enim aliud in hoc quotidiesacramento docemur, nisi quia culpa mergitur, et error aboletur: pietas autem et innocentia tutapermansit? 13. Audis quia sub nube fuerunt patres nostri, et bona nube, quae carnalium refrigeravit incendiapassionum. Bona nubes obumbrat quos revisit Spiritus sanctus. Denique supervenit in Mariamvirginem, et virtus Altissimi obumbravit ei (Luc. I, 75); quando redemptionem genti genuithumanae. Et illud miraculum per Moysen in figura factum est (Exod. XIV, 21 et seq.). Si ergo infigura adfuit Spiritus, non adest in veritate, cum Scriptura tibi dicat: Quia lex per Moysen data est,gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17). 14. Merrha fons amarissimus erat: misit in eum Moyses lignum, et dulcis est factus (Exod. XV, 23et seq.). Aqua enim sine praedicatione Domini caecrucis ad nullos usus futurae salutis est: cum verosalutaris fuerit crucis mysterio consecrata, tunc ad usum spiritalis lavacri et salutaris poculitemperatur. Sicut ergo in illum fontem Moyses misit lignum, hoc est propheta; ita et in hunc fontemsacerdos praedicationem Dominicae crucis mittit, et aqua fit dulcis ad gratiam. 15. Non ergo solis corporis tui credas oculis: magis videtur quod non videtur; quia istud temporale,illud aeternum aspicitur, quod oculis non comprehenditur, animo autem ac mente cernitur. 16. Denique doceat te decursa Regnorum lectio. (IV Reg. V, 1 et seq.). Naaman Syrus erat, etlepram habebat, nec ab ullo mundari poterat. Tunc ait puella ex captivis, quoniam esset propheta inIsrael, qui posset eum a leprae contagione mundare. Sumpto, inquit, auro et argento, perrexit adregem Israel. Qui cognita adventus ejus causa, scidit vestimenta sua, dicens quod tentaretur magis,cum de se ea quae non essent potestatis regiae, poscerentur: Elisaeus autem regi intimavit ut ad sedirigeret Syrum, quo cognosceret quod esset Deus in Israel. Et cum venisset, mandavit ei ut septiesmergeretur in Jordane fluvio. 17. Tunc ille secum tractare coepit quod meliores aquas haberet patriae suae, in quibus se saepemersisset, et numquam a lepra esset ablutus; eoque revocatus non obediebat mandatis prophetae:sed et admonitu et persuasionibus servulorum acquievit, ac mersit. Mundatusque illico intellexit nonaquarum esse quod unusquisque mundatur, sed gratiae. 18. Cognosce nunc quae sit illa puella ex captivis junior, scilicet ex gentibus congregatio, id est,Ecclesia Domini depressa ante captivitate peccati, quando libertatem adhuc gratiae non habebat;cujus consilio vanus ille populus nationum verbum audivit propheticum, de quo ante diu dubitavit;postea tamen ubi credidit exsequendum, ablutus est ab omni contagione vitiorum. Et ille quidem
Related Search
We Need Your Support
Thank you for visiting our website and your interest in our free products and services. We are nonprofit website to share and download documents. To the running of this website, we need your help to support us.

Thanks to everyone for your continued support.

No, Thanks
SAVE OUR EARTH

We need your sign to support Project to invent "SMART AND CONTROLLABLE REFLECTIVE BALLOONS" to cover the Sun and Save Our Earth.

More details...

Sign Now!

We are very appreciated for your Prompt Action!

x